[175] EPISTOLA LXXV. Doctissimo & Honestissimo Viro, D. SUFFRIDO PETRO, Regenti Bursae Coronarum LIVINUS TORRENTIUS. S. Lubenter, mi SUFFRIDE, CAROLI LANGII Ciceronem, qua scribis conditione ad te mitterem, nisi latrones isti, qui omnes vias obsident, me deterrerent. Quicquid enim chartarum adepti sunt discerpunt atque abiiciunt, quod non nuper magna mea molestia expertus sum. Nec video quid LANGII labor exceptis Rhetoricorum & de Inventione libris, te magnopere juvare possit. Nam quae in Philippicas & paucas alias Orationes fortasse vidisti ex meo codice descripsit, & ea ipse GABRIEL FAËRNUS in lucem edidit, idem Romae, quod ego olim nactus exemplar. Supersunt de Officiis, de Senectute, de Amicitia libri, quos ipse publicavit. Quod si mihi otium esset, possem praeclaram hic praestare operam, qualem brevi in Horatium me praestitisse intelliges, qui Suetonio succedet. Sed publicis occupationibus distentus nihil jam in literis molior, nisi quod noctibus saepe insomnis versiculos facio: atque adeo tribus de cruento D. N. IESU CHRISTI sacrificio libris, quartus jam accessit, atque alia nonnulla minime poenitenda. Vale, plura enim coram referet is, cui literas commisi VI. Idus Aprilis Leodio. |